1517. augusztus 28. II. Lajos király Nagypadányi Burja Ferencnek adományozza a magvaszakadt Gellei Kelemen nagypadányi birtokrészét és Karáp nevű szigetét.

  • DREL DL 22.
  • DREL DL 22.

Eredeti: lappang. A róla készült fénykép alapján papír, a szöveg alá nyomott papírfelzetes királyi titkos pecsét. A szöveg alatt jobb oldalon kancel­láriai jegyzet: relacio magnifici domini loannis Bornemyzza comitis Posoniensis. A jobb alsó sarokban más kéz írásával: relacio magnifici domini lohannis Bornemiza etc. Franciscus Aczel. A hátlapon jobbra alul: Burya. Középen a királyi könyvbe történő bejegyzés: folio CXXVIIII anno etc. 1517.
Lelőhely: DREL DL 22. (fénykép). Régi jelzet: L. 11. f. 3. N° 1020. Még ko­rábbi jelzet: N°. 9. f. 24.
Fénykép: MOL DF 275790.
Regeszta:
 
Nos Lodovicus Dei gracia rex Hungarie et Bohemie, etc. memorie commendamus tenore presencium significantes, quibus expedit, universis, quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum supplicacionem nobis pro parte fidelis nostri nobilis Francisci Bwrya de Naghpadan factam, tum vero attentis et consideratis fidelitate et serviciis eiusdem Francisci Bwrya per eum sacre imprimis huius regni nostri Hungarie corone ac deinde maiestati nostre iuxta sue possibilitatis exigendam exhibitis et impensis totalem porcionem possessionariam nobilis condam Clementis de Gelye in dicta possessione Naghpadan habitam ac quandam insulam Karap vocatam omnino in comitatu Posoniensi existentes et adiacentes, que per mortem et defectum seminis predicti condam Clementis de Gelye ad nos, consequenterque collacionem nostram regiam iuxta antiquam et approbatam dicti regni nostri Hungarie consuetudinem atque legem rite et legittime devolute esse perhibentur et redacte, simulcum omni iure nostro regio, si quod in eadem porcione possessionaria ac dicta insula haberemus, aut nostram ex quibuscunque viis, modis et racionibus concernerent maiestatem, ac pariter cum cunctis suis utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, fenetis, silvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis, vinearumque promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molendinis et molendinorum locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinenciarum suarum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis sub suis veris metis et antiquis existentibus premissis sic, ut prefertur, stantibus et se habentibus memorato Francisco Bwrya, ipsiusque heredibus et posteritatibus universis dedimus, donavimus et contulimus, immo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenendas, possidendas pariter et habendas salvo iure alieno harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante, quas in formam nostri privilegii redigi faciemus, dum nobis in specie fuerint reportate.
Datum Bude in festo beati Augustini episcopi anno Domini millesimo quingentesimo decimo septimo, regnorum nostrorum Hungarie et Bohemie, etc. anno secundo.