1524. november 24. Bátori István nádor előtt Padányi Burja Benedek bevallja, hogy 200 magyar forintért elzálogosította Várkonyi Amadé Istvánnak a Nagypadány birtokon és Karáp-szigeten lévő birtokrészeit.

  • DREL DL 24.
  • DREL DL 24.
  • DREL DL 24.
  • DREL DL 24.

Eredeti:
Fennmaradási forma: 1792. március 26-i hitelesített másolat papíron.
Lelőhely: DREL DL 24. Hátlapján régi jelzete: Lad. 11. Fasc. 3. N°. 1022.
Fénykép: MOL DF 285436.
Regeszta:
 
 
Stephanus de Bathor regni Hungariae palatinus et iudex Cumanorum memoriae commendamus1 per praesentes, quod nobilis Benedictus filius condam Francisci Bwrya de Podan coram nobis personaliter constitutus2 omnia et quaelibet gravamina quorumlibet haeredum, fratrum, proximorum et consanguineorum suorum super se assumens proposuit et sponte confessus est in hunc modum, quomodo ipse pro quibusdam suis necessitatibus ipsum ad praesens summe urgentibus evitandis totales portiones suas possessionarias in possessione Nagy Padan et insula Karab vocatas in comitatu Posoniensi omnino existentibus habitas, quae utpote ipsum iure successorio concerenerent, simul cum cunctis ipsarum utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, foenetis, silvis, nemoribus, aquis, fluviis, piscaturis, piscinis, molendinis et eorum locis, montibus, vallibus, vineis, vinearumque promont[oriis,] generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis ad easdem portiones suas possessionarias de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus egregio Stephano Amade de Varkon pro ducentis florenis in monetis Hungaricalibus plene iam levatis et receptis infra tempus redemptionis earundem pignori obligasset, immo obligavit et impignoravit coram nobis tali modo, quod dum et quando praefatus Benedictus easdem portiones suas possessionarias a praenominato Stephano Amade ad se redimere voluerit, extunc idem Stephanus Amade rehabitis prius et receptis praescriptis ducentis florenis similiter in monetis Hungaricalibus, verum scilicet quarumlibet aestimatione seclusa easdem eidem plenarie et integre absque omni litigionario processu remittere et resignare debeat et teneatur.
Assumens nihilominus praefatus Benedictus oneribus modo praemisso in se assumptis memoratum Stephanum Amade in pacifico dominio praescriptarum portionum suarum possessionariarum infra praemissum tempus redemptionis earundem contra quoslibet causidicos, impetitores et actores tueri, protegere et conservare propriis suis laboribus et expensis harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante.
Datum Bude feria quinta proxima post festum beatae Ceciliae virginis et martiris, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo quarto.
Locus sigilli.
Lecta.
 
1 A szövegben hibásan comendamus.
2 A szövegben hibásan constitus.